- MENDOZA
- MENDOZAnomen illustris in Hispania Familiae, quae, ex Alavensi provincia oriunda, in plures sese diffudit ramos. Praecipui duo hi, Dominorum de Hita et Butrago (cuius Princeps Petrus Gonzalez, in praelio ad Aliubarotta, morte sua Regem servavit A. C. 1385.) atque Dominorum de Mendebd et Ribera. In priori (nempe de Hita) secundogenitus Inicus Lopezius de Mendoza Dn. de Castelnovo, genuit Didacum Hurradum Comitem de Priego creatum A. C. 1465. quae hereditas ab uxore Teresia Carrillo obtigerat. In horum filiis, Petro Carrello de Mendoza, reliquorum Comitum de Priego cognomin. Carillo, nec non Dominorum del Termino de Perales, et Inico Lopezio de Mendoza, Dominorum de Argal et Mochales prosapia incipit. Maior autem Inici Lopezii Dn. de Costelnovo frater Didacus Hurtadus, Admiralis Castiliae, ampliorem progeniem habuit. Cum enim eius fil. Inicus Lopezius de Mendoza, qui primus Comes del Real de Manzannares et March. de Santillana, creatus est, A. C. 1445. septem genuisset mares, ex illis primus, Didacus Hurtadus, novum decus genti intulit, Ducis del Infantadgo dignitatem nactus. Hic in directa linea primogenitorum, Ducatus titulum, per ultimam Luisam (cuius maiores supra habes, in voce Infantadgo) marito Didaco Gomezio, ac ita Sandovalliae stirpi allatum, propagavit. Praeter quem stipitem directum, praefati primi Ducis filii, Iohannes Hurtadus, Dominorum de Belenna et Valhermoso, sed Garsias Laso Dominorum de Iunquera in Guadalaxara, cum congnomin. de Laso; ulterius in Ducali serie nepos Alvarus de Mendoza et Luna, Dominorum de la Torre de Estevan Ambran, quibus ab huius Alvari nuru isabella cognomen de Alarcon et Marchionatus de la Bala Siciliana obtigit, demum pronepos Rodericus novo axiomate Marchionum de Montes claros, surculos ex se dederunt. Secundus Inici Lopezii M. Santillanensis fil. Patri cognominis, Comitum de Tendilla conditorfuit: cui ex filiis, Inico Lopezio, reliqui Comites Tendillae et marchiones de Mondeiar, praeter plures alios, et Petro, Domini de Robres et Languerren originem denbent. Preterea, alius eius fil. Didacus Hurtadus Cardinalis posteros habuit. Tertius Marchionis supra dicti fil. Laurentius, a matre cognomen Suarez Mendocio adiecit ac Comes de Corunna fuit, quod cum cognomine posteritas servat. Quartus fil. Petrus Lase de Mendoza, obtinuit a Coniuge Agnete Carillo dominium de Mendoiar, sed, ut et septimus eôdem nomine dictus, non nisi filias genuit. Quintus Petrus Gonsalez de Mendoza Cardinalis et Archiepiscopus Toletanus Ecclesiae praefuit. Sed ex liberis ipsius Rodericus Marchio del Conete creatus est, dignitatemque per filiam ad primarium truncum Ducum del Infantagdo transmisit; alter Dîdacus Hurtadus Comes de Melito factus, posteros habuit, Principes de Melito ac Duces Francavillae (qui tituli cum Mendozio cognomine deinceps in familia de Silva Ducibus Pastranae accreverunt) et cum agnomine de la Cerda addito, Comites de Gelves. Demum penultimus Inici Lopezii fil. Iohannes Hurtadus Mendoza Inicum Lopezium Dn. de Colmenar et Iohann. Hurtadum Dn. de Fresno de Torote auctoremgenuit. Quod alterum praecipuum truncum concernit Dominorum de Mendibil et Ribera; Fratres fuêre Iohannes Hurtadus Dn. de Mendibil et Corcana. Ab hoc reliqui Domini de Corcana et cum cognomine de Salzedo, Domînorum de Salzedo et Legarda plames, progerminârunt. Ab illo genitus est Iohannes Hurtadus, ex Maria Castellana, IohannisHurtadi Dn. de Mendibil. et Didaci Hurtadi Dn. de Cannete genitor: cuius posteri sunt marchiones de Cannete, de quibus supra. Illius (qui etiam Comitum de Orgaz, cum guzmannio epitheto sator est) fil. Ruiz Diaz Dn. de Moron, dedit Alvarum Comitem de Castrogeriz, illius prosapiae, cui etiam, cognomen de Manrique placuit assumere, auctorem et Ruisium Diazium Dn. de Moron, patrem Roderici, qui reliquos Dominos de Moron, demum Comitum de Lodosa titulô auctos, sevit, atque Iohannis Hurtadi, cuius prosapiae uxor Maria cognomen de Sarmtento et Comitatum de Ribadavia attulit. Huic prro stirpi de Mendibil ramus Comitum de Monteagudo et Marchionum de Almazan (quam successionem Antonia marito Casparo de Mosceso Osorio acquisivit) accesendus erit, atque sic, qui e postgenitis eorum oriuntur, stolo Dominorum de Lodareios et la Vallana. Hîc saltem exhibere placuit illorum seriem, quos cognomen de Manrique assumpsisse diximus; reliquos enim suô quemque locô invenies. Alvarus de Mendoza Com. de Castro Geriz, ex Iohanna (silia Gastonis de la Cerda Comitis de Medina Celi) pater fuit Roderici Comitis de Castro, mariti Annae Henriciae et ex ea patris Alvari de Mendoza Manrique Comit. de Castro: qui iunctâ sibi Magdalena de Sandoval et Roxas, genuit Antonium, patrem ex Isabella Velasca Gomezii: cui ex Maria Henricia de Ribera (silia Petri de Ribera Barroso Marchion. de Malpica Mareschal Castiliae) natae sunt, Isabella uxor Didaci primum Sarmienti de Mendoza Comit. de Ribadavia, exin Consalvi Faxardi: et Catharina, nupta Iohanni Hurtado de Mendoza Comiti de Orgaz, ambae nominis de Mendoza Marique etc.. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nob. Europ. Part. 2. p. 48. et in Indit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.